Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.12.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Sponsa illa spiritualis, quae membra continet Domini Salvatoris, primo modo insatiabili desiderio se dicit esse raptatam, ut virtutem Domini cernere potuisset: optans ut ejus anima bonorum omnium pinguedine repleatur, quatenus ejus digna possit laudibus inveniri. Secundo modo gratias agit, quia sub 206 velamine alarum Domini, mundi istius procellas evaserit, inimicosque suos in inferiora ter· rae asserens esse damnandos; Regem vero Christum in Deo Patre eum sanctis praedicat esse laetaturum.