Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.12.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo; sitivit in te anima mea. Primum ipsa repetitio venerandi nominis affectum piae deprecationis ostendit. Dicendo enim, Deus, Deus meus, suum quodammodo dicit esse; ut ejus sc magis tali desiderio possit ostendere. Addidit, ad te de luce vigilo. Ad ipsum vigilatur, quoties in mundi ambitione dormitur; nam illa sic consequimur, si ista deserere festinemus. Bene autem adjecit, diluculo, quando tempus dominicae resurrectionis eluxit, ut tunc ejus laudes caneret, quando genus humanum exemplo suae resurrectionis animavit. Sequitur, sitivit in te anima mea, Sitivit, propter aquam positum est, quam in Evangelio dieit: Mulier, si scires donum Dei, et quis est qui a te aquam petit, tu petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam (Joan. IV, 10). Sitit ergo anima fidelium Deum, quando mandata ejus et virtutes eximias concupiscit, quando ipsum desiderat videre, a quo bonorum omnia fluenta constat emanare. Ipsa est ergo anima quae culta rebus coelestibus, desertum aestimat mundum, quae semper exaestuat, sem per sitit, donec ad fontem illum misericordis divinae pervenire mereatur.