Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.14.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 11. Visitasti terram et inebriasti eam; multiplicasti locupletare eam. Terram hic genus humanum debemus accipere, quod satiatum atque refectum est quando Dominis advenire dignatus est. Sed unde ista terra debriata sit, alter psalmus exponit dicens: Et poculum tuum inebrians, quam praeclarum est! Ebrietas felix, satietas salutaris, quae quanto copiosius sumitur, tanto sobrietatem mentibus donare dignatur. Quapropter hoc genus locutionis in Scripturis divinis est proprium, quoniam in bono plerumque ponitur. In scripturis autem saecularibus, vel in communibus fabulis ebrietas in bonam partem penitus non habetur. Subjungit, multiplicasti locupletare eam. Verba ista inexplicabilem modum donationis ostendunt. Nam qui multiplicat locupletare, quantum sit non videtur exprimere, sed in immensum ducitur quod verbis talibus pollicetur: locuples enim dicitur, loca plura tenens. Ipsa est terra quam dignatus est assumere, non quam humanitatis more calcavit. Istam siquidem quam terimus non locupletandam legimus, sed potius immutandam; sicut Isaias dicit: Erit coelum novum, et terra nova (Isai. LXV, 17).