Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.14.14
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 12. Flumen Dei repletum est aquis; parasti cibum illorum, quia ita est praeparatio tua. Bene misericordia Domini plenissimo fluvio comparatur. Non enim aliqua siccitate potest imminui, qui potationibus crebris nescit expendi. Mundialis aqua aut imbribus accipit augmentum, aut siccitate defectum; Dei vero fluvius semper plenus, semper aequalis est; de quo dictum est: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5); et ipse Dominus in Evangelio ait: Qui biberit ex aqua quam ego do ei, non sitiet unquam; sed fiet in eo fons aquee salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 13). Nec moveat quod alibi singulari, alibi plurali numero flumina sunt posita. Unitatis enim virtus est multa complecti. Nam cum dicamus pluraliter Ecclesias, unam tamen constat esse catholicam, quod innumeris vicibus cognoscitur esse memoratum. Sed postquam de potu fluminis dixit, de cibo spirituali subjecit, ne convivium Domini copiosissimum amicos suos relinqueret ex aliqua pane jejunos. Dicit enim, parasti cibum illorum. Cibus ille non dentibus manditur; sed animae aviditate devoratur; de quo dictum est: Panem coeli dedit eis; panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 25). Sic totum ad communionem sacram convenienter refertur, quando et ejus sanguinem bibimus, et de ejus corpore saginamur. Et ne aliquid casualiter fictum putares, sicut arbitratur irridenda gentilitas, subdidit, Quia ita est praeparatio tua. Sic enim omnia contigerunt quemadmodum sunt ab ipso disposita, sicut ipse in Evangelio dicit: Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus illis non cadet super terram sine voluntate Patris vestri (Luc. XII, 6)?