Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.14.15
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 13. Rivos ejus inebria, multiplica generationes ejus: in stillicidiis ejus laetabitur cum exorietur. Rivos etiam hic dicit apostolos, vel alios fideles, qui de illo Dei semper repleto flumine biberunt. Sed ne potum ipsorum crederes esse tenuissimum, dicit rivos ipsos inebriandos, ut ad tantam satietatem perveniant, quanta et ipsis abunde sufficiat, et aliis profutura concedat. Redit igitur ad singularem numerum, quem ecclesiasticae unitati diximus convenire. Dicit enim, multiplica generationes ejus, illius scilicet rivi qui de flumine sancio profluit, ut per generationes succedentes praedicatio beata non deficiat, sed multiplicetur, unde catholica semper crescat Ecclesia; ut qui modo imbuuntur sacro dogmate, post alios docere videantur; quod quotidie fieri evidenter agnoscimus. Dictum est de rivis, qui pertinent ad provectos [ed. ,perfectos]: nunc dicit de stillicidiis, quae ad inchoantes respiciunt Christianos, quando angustata primordia latissima non potest introire doctrina; de quibus dicit Apostolus: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, Sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam(I Cor. III, 1, 2). Stillicidia enim sunt guttae quae de tectis cadunt, non pondere, sed assiduitate penetrantia, quae quantum distent a rivis etiam vidualis nobis ratio patefacit. Ergo in primordiis suis laetabitur omnis fidelis, cum exorietur ex aqua et Spiritu sancto, quando vere renascimur, et gloriae Domini ipsius dignatione praeparamur. Est enim nobis tunc magna laetitia, quando antiqui hominis vetustate deposita, in novae regenerationis gaudia commutamur. Sed licet haec Dei munera alio modo in auctoritate posita videantur, conversa tamen provectus nostri ordinem videntur monstrare certissimum. Primo enim ariditas fidei quibusdam stillicidiis animatur; post rivis affluentibus irrigamur: deinde, sicut dicit versus superior, ad fluminis illius plenitudinem, juvante Domino, pervenimus. Sic per haec tria divini muneris ordo declaratur.