Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.14.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Te decet hymnus, Deus, in Sion; et tibi reddetur votum in Jerusalem. Reversa plebs ad Dominum de captivitate peccati, in magna exsultatione prorupit, asserens solum Deum decere hymnum, non daemonum turbas, ut putabat ante gentilitas. Habuerat enim carmina quas immundis spiritibus idolisque fundebat; sed ad lumen veritatis adducta, ipsum solum dicit debere laudari, qui Creator omnium probatur agnosci; nec tamen alibi nisi in Sion, id est in contemplatione. Sed ista contemplatio rectae fidei lumen declarat; in ipsa enim verus hymnus dicitur Domino disciplinabili carmine, non linguae clamore perverso. Sed ut hoc expressius intimaret adjecit, et tibi reddetur votum in Jerusalem. Ab infidelibus vota reddebantur el Marti, et Veneri, caeterisque daemonibus; ut si quis fuisset de praelio liberatus, sacrificabat Gradivo; si quis ad foedum adulterium pervenisset, adorandam deam libidinis aestimabat. Nunc autem veritate recognita, de bonis operibus in Jerusalem Deo soli votum dicit esse reddendum, quae est visio pacis, in qua manet fixa immobilisque felicitas.