Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.14.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Exaudi orationem meam; ad te omnis caro veniet. Iste populus qui prius dixerat: Te decet hymnus, Deus, in Sion, nunc ad Dominum hymnidica supplicatione proclamat dicens: Exaudi orationem meam; ul ipse prius faceret, quod caeteris faciendum esse praedixerat. Ipse populus orationem suam exaudiri petit, quem superius diximus. Sciens enim se esse moriturum, illum rogabat ad quem se post hanc vitam venturum esse noscebat; ut hic ei parceret, ne ibi de ipso judicaret. Sic enim de illo judicio dicit Apostolus: Omnes enim stabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Hic enim carnem, non solum sanctos, sed omnem hominem debemus advertere: quia omnes ad eum constat esse venturos, sive damnandos, sive in aeternam requiem collocandos. Et nota quod in Scripturis divinis frequenter et sola anima, et sola caro pro homine ponitur; ut est illud in Genesi: Et intraverunt in AEgyptum cum Jacob animae septuaginta quin· que [ms. A., duae] (Gen. XLVI, 27). Et hic; Ad te omnis caro veniet. Quo loco utillimum est synecdoche schematis meminisse, qu; e significat a parte totum.