Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.14.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Verba iniquorum praevaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis. Praevaluerunt quidem verba iniquorum, quando pagani parentes persuaserunt filiis suis antiquos ritus et sacrilegia quae colebant. Tracti enim per infantiam, illud videntur secuti, quod rudibus animis imbiberunt. Praevaluerunt super nos, dictum est. tanquam aliquod altissimum mare, quod abundantia fluentorum objecta quaeque submergit, et enatare non sinit quaecunque voraverit. Sed his erroribus pietas divina subvenit, quando salutem mundo adventu Domini Salvatoris indulsit. Perscrutandum est autem quid velit propitiatus intelligi. Apte dicimus hoc de sacerdotibus, quoties per immolata sacrificia peccatis nostris propitiam faciunt Divinitatem; ut ira quae debebatur delictis, convertatur in gratiam salutis; et qui erant factis suis justissime rei, reddantur Divinitatis muneribus absoluti. Sic Divinitas propitiata est humano generi, quando nobis et sacerdotem et hostiam ipsum contulit Christum; sicut dicit Apostolus; Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicia eorum (II Cor, V, 19).