Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.14.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Replebimur in bonis domus tuae: sanctum est templum tuum. Si bona domus Dei, id est Jerusalem futurae ad liquidum voluerit perscrutari mens humana, non sufficit; de quibus dicit Apostolus: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum (I Cor. II, 9). Sed quia fas est pro parte audita loqui, domus ejus bona sunt tricenarius, sexagenarius et centenarius fructus, quem ibi sanctis suis fidelibus Dominus pollicetur. Sunt etiam et hic bona domus ejus, quae dicit Apostolus: Alii enim datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum, alii genera linguarum, interpretationes sermonum (I Cor. XII, 8, 9), etc. Et intuere quod dixit, Replebimur, quasi ad mensuram nostram, quantum possumus capere, potabimur: significans illud quod idem Apostolus dicit: Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi (Ephes. IV, 7). Sequitur, sanctum est templum tuum. Sive hoc pertinet ad domum Dei, quae est Ecclesia; sive ad incarnationem Domini, sicut legitur in Evangelio: Destruite templum hoc, et in triduo aedificabo illud (Joan. II, 19); et paulo post ait Evangelista: Hoc enim dicebat de templo corporis sui.