Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.14.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Mirabile in aequitate. Exaudi nos, Deus salutaris noster. Quod dixit, Mirabile in aequitate, ad templum respicit praedictum; multis enim modis potest esse mirabile. Sed addidit, in aequitate, ut illum adventum ipsius debuisses advenere, cum bonos segregat a malis, et unicuique digna retribuit. Verum ut hoc de ipso intelligere deberemus, sequitur: Exaudi nos, Deus, salutaris noster. Ipse enim Deus Salvator noster est qui mundo salutem contulit, et humano generi sua pietate subvenit.