Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.14.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Spes omnium finium terrae, et in mari longe. Postquam populus ille conversus orationem suam simplici corde profundit, bonisque Domini se asseruit esse completum, venit ad secundam sectionem, in qua laudes Domini virtutesque describit. Nam sensus iste Judaeorum persuasiones, et haereticorum prava dogmata falce veritatis abscidit. Spes enim Domini non est localis, neque unius gentis, sed omnium finium terrae, quando illi per universum orbem humilia vota funduntur. Qui merito omnium spes est, quando fidelibus cunctis aeterna praemia compromisit. Sed ne hoc tantum de sola terra intelligeres, quam magnam vocant, addidit, et in mari longe. Sive ad insulas respicit, quas non videbatur terrae finibus inclusisse; sive ad mare longum, id est totius saeculi habitationem: de quo alibi dicit: Hoc mare magnum et spatiosum manibus (Psal. CIII, 25). Longum est enim, quoniam habitatio ejus innumeras continet nationes. Nam mare, mundum debere intelligi Dominus quoque testatur; ait enim discipulis suis: Faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Ubi enim pisces maxime, nisi in mari sunt? Mari quippe juste comparatur hic mundus, quia falsitatibus amarus est, fluctibus diabolicis quatitur, et viliorum tempestatibus commovetur.