Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.15.22
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 20. Propterea exaudivit me Deus, et intendit voci orationis meae. Quia non conspexerat iniquitatem in corde suo, propterea se dicit auditum. Ille enim clamor ascendit ad Dominum qui pollutionem rerum non habet humanarum. Intendentes enim ad ipsum, talem recipimus vicissitudinem, ut et ille nos miseratus intendat. Denique hoc sequitur, et intendit voci orationis meae. Supplicemus ergo ut donet nobis orationem purissimam, quatenus fideliter exoratus, et ille nos plenissime de sacrario suae pietatis exaudiat.