Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.15.23
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 21. Benedictus Dominus, qui non amovit deprecationem meam et misericordiam suam a me. Duo ista connexa sunt. Quando Deus deprecationem non amovet, misericordiam suam sine dubitatione concedit. Nam cum oratio nostra suspenditur, et illius misericordia protelatur. Consideremus etiam quartae partis initium, qua fuerit veritate conceptum. Dixit enim: Venite et audite quanta fecit animae meae. Secutus est in fine veracissimae promissionis effectus: quia nec deprecationem ejus amovisse cognoscitur, nec misericordiam suam suspendisse monstratur.