Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.15.24
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Pedisequa quidem expositione psalmus iste decursus est, sed modo nobis est ejus adunanda contextio, ut virtus hujus cantici evidenter possit agnosci. Primum salutariter gentes allocuta est sancta mater Ecclesia, ut generaliter in Domini laudibus occupentur, quatenus supernum desiderium mundi nobis tollat affectum. Deinde invitat eas, ut discant miracula Veteris Testamenti ad praefigurationem illis potius visa fuisse concedi; quatenus ad spem maximam sequens populus concitetur, quando quae veteri populo sunt praestita, futurae regenerationis beneficia nuntiabant. Docuit nos etiam quoniam de diversis cladibus quas hic populus sustinet Christianus, Domini miseratione liberetur, et ad illam felicem patriam, ipso largiente, perveniat. Promissio singularis, sponsio desiderabilis, et hic, ipso protegente, custodiri, et ibi, eodem largiente, in aeterno praemio collocari. Hoc si fixo animo semper intendimus, nunquam mundi istius pericula formidamus; sed cum laetitia summa cantabimus, quod in hujus psalmi fine conscriptum est: Benedictus Dominus, qui non amovit deprecationem meam et misericordiam suam a me.