Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.15.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua? in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui. Audiamus quid Ecclesia gentes uno commate doceat dicere, et magnam causam religionis sub brevitate concludere. Quam terribilia sunt opera tua! Quamvis opera Domini dicat esse terribilia, tamen quantum terroris habeant non edixit; sed opera Domini hac ratione arbitror esse metuenda, ut consideremus quid nobis possit accidere, si illa majestas, quae mundum miserata respexit, peccatis nostris facientibus reddatur Deus enim pro nobis dignatus est homo fieri, sicut Leo papa ad Flavianum scribens, doctor apostolicus dicit (Epist. 10, ad Flavian. ,cap. 4): Creator angelorum unus passus est esse mortalium: invisibilis in suis, visibilis est factus in nostris; incomprehensibilis voluit comprehendi; ante tempora manens, coepit ex tempore. Universitatis Dominus, servilem formam obumbrata majestatis suae immensitate suscepit. Impassibilis Deus non est dedignatus homo esse passibilis, et immortalis mortis legibus subjacere. Haec si consideremus, terribilia nobis sunt opera Domini, quando tantae dignationi nec illud possumus exhibere, quod pro nostra salute dignatur nos coelestis pietas admonere. Sic enim et alibi legitur: Domine, audivi auditum tuum, et timui; consideravi opera tua, et expavi (Habac. III, 2). Sed timor iste affectuosus et pius est, dulcedinem habens, non amaritudinis qualitatem; spem generans, non diffidentiam creans; desiderium cumulans, non ardorem charitatis exstinguens. Sequitur, in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui. Multitudo virtutis erat, quod curabat homines diversa infirmitate laborantes; sed in hac virtute mentiebantur inimici ejus, quando dicebant: Haec signa in Beelzebuth facit (Matth. XII, 24). Mentiti sunt etiam in multitudine virtutis ejus, quando dicit: Videbitis Filium hominis venientem in nubibus coeli (Matth. XXVI, 64, 65). Et illi dixerunt: Blasphemavit; quid adhuc egemus testibus? Ad postremum mentiti sunt in multitudine virtutis ejus, quando post resurrectionis gloriam data pecunia custodibus dicebant: Dicite quia venerunt nocte discipuli ejus, et furati sunt eum, nobis dormientibus (Matth. XXVIII, 13). Sic venerabilis mater sub compendio brevitatis futurae sanctae incarnationis mysteria declaravit.