Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.15.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psalmuni dicat nomini tuo, Altissime. Quia superius mentitos fuisse dixit inimicos, nunc generalitas admonetur ut veraciter adoret Dominum Christum. Addidit, et psallat tibi, quod revera divinis decet virtutibus exhiberi. Subsequitur, psalmum dicat nomini tuo, Altissime. Prius dixerat, psallat tibi, post iterum pene ipsa verba repetiit, sed bene perquirentibus longe diversa sum; prius enim psalmodiam intelligi voluit: hic vero opera sanctitatis admonuit. Nam cum dicit, nomini tuo, Altissime, significat, sicut supra dictum est, Dominum Salvatorem, qui Altissimus jure dicitur: quia nihil supra se altius, sicut Pater et Spiritus sanctus, quidquam habere cognoscitur. Quod nomen positum est ad convincendam specialiter superbiam Judaeorum, qui sic abjectum esse crediderunt, ut eum crucifigere non paverent. Simul etiam hoc nomine convicti sunt Ariani; nam qui est Altissimus in deitate sua, non potest habere majorem.