Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.15.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Qui convertit mare in aridam, et flumina pertransibunt pede: ibi laetabimur in idipsum. Ista sunt opera Domini, quae superior versus admonuit. Convertit mare in aridam, quando Hebraeum populum per medios fluctus iter fecit habere terremini. Flumina pertransivit pede, quando Jordane dextra laevaque diviso, in terram repromissionis Judaicum deduxit exercitum. Sed quaerendum est ad quid plurali numero flumina posuerit, dum legamus in Jordane tantummodo contigisse? Non immerito, quia licet in ipso solummodo contigerit, frequenter tamen ibidem accidisse monstratur. Nam et Eliae illic talis transitus fuit, et discipulo ipsius redeunti similiter fluminis ipsius fluenta patuerunt (IV Reg. II, 8, 14). Sive quia Scripturae divinat mos est, et unum pro plurimis dicere, et plurima unitatis nomine vocitare. Sequitur, ibi laetabimur in idipsum. Hic jam sacramenta illorum operum festinat ostendere, quia in eorum praefiguratione veraciter post laetatus est populus Christianus. Nam quod gens Judaea per maria transivit, sequens Christi baptisma nuntiabat. Quod flumina sine altitudinis periculo siccis pedibus transmeavit, mundi hujus significabat fluenta secure posse transire, et ad poenitentiae tutissima pervenire. Unde necesse fuit ut Ecclesia cum sanctis viris in idipsum se diceret esse laetaturam, ubi est gaudii nostri fons et salutis aeternae origo praeparata. Quod vero ait ibi, in idipsum, inter propria Scripturae divinae connumerandum est.