Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.15.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Qui dominatur in virtute tua in aeternum, oculi ejus super gentes respiciunt. Exposuit quod dixerat, Laetabimur in idipsum; scilicet: Qui dominatur in virtute sua in aeternum. Dominari enim possunt et principes terrarum; sed non in virtute sua, neque in aeternum. Quapropter haec duo addita sunt, ut omnipotentis Regis virtus possit ostendi. Et ne promissiones praedictas inanes putaret adhuc caeca gentilitas, addidit, oculi ejus super gentes respiciunt, ut quod illae per se videre non poterant, aspectu veri luminis intuerentur afflatae. Dominus enim quos respicit illuminat; quos visitare disponit, et liberat.