Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.16.10
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Quam latissimos fidei campos sub brevitate suadissima psalmus iste complexus est! Supplicavit enim Domino Christo, ut adventu suo benedicere nos larga pietate dignetur: quatenus salus mundi exspectata gentibus innotescat, et fructum misericordiae ipsius de plenissima religione percipiant. Sit ergo nobis et brevitate dulcissimus, et prophetiae suae dignitate praeclarus, quando illud ante tot saecula praedixit, quod jam salutariter mundus agnovit. Praesta, Rex aeterne, ut sicut te in humilitate carnis venisse cognovimus, ita et in deitatis potentia concessum nobis clementem judicem sentiamus.