Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.16.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae. Geminat, Benedicat nos, quod saepe repetendum est, et sine fine constat optandum: quia semper necessarium, semper probatur esse proficuum. Quae figura dicitur tautologia, id est ejusdem sermonis iteratio. Intueamur etiam quemadmodum timor Dei inter magna munera postuletur, quando post benedictionem petitam metus ejus concedi terrae finibus exoratur. Est enim inter prima Dei munera, quoniam qui illum timere norunt, et amare non desinunt. Sic enim et Salomon dicit: Initium sapientiae timor Domini (Eccli. I, 16), et in alio psalmo: Timeat Dominum omnis terra (Psal. XXXII, 8). Sed timor iste non ex humana trepidatione contingit, sed divina inspiratione praestatur. Hunc ergo timorem terrae finibus propheta miseratus optavit, ut et credere inciperent, et credita cauta sollicitudine custodirent.