Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.17.12
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 11. Pluviam voluntariam segregans Deus haereditati tuae; etenim infirmata est: tu vero perfecisti eam. Exponit illud quod superius dixit: Coeli distillaverunt. Ipsa est enim pluvia voluntaria quam tunc comedendi avida gens Judaea promeruit. Nam ut voluntati ejus satisfieret, inexpertum miraculum mundus accepit. Pluvia siquidem illa voluntaria fuit, non ista quae generaliter ubique diffunditur. Denique sic sequitur; Segregans Deus haereditati tuae, quia non hoc Dominus aliis gentibus dedit, quod tunc Hebraeo populo miseratus Indulsit. Haereditas enim ipsius fuit populus Hebraeorum, sicut legitur: Et facta est portio Domni populus ejus, Jacob funiculus haereditatis ejus (Deut. XXXII, 9). Haec si ad tempus infirmata est, Domino Salvatori minime credendo, perfecit haereditatem suam, quando gentes reliquas in supplementum credulitatis admittit.