Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.17.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 12. Animalia tua inhabitabunt in ea: parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Quia superius dixerat de haereditate Domini, tu vero perfecisti eam, nunc adjicit unde eam perficeret. Animalia fuerunt gentes vera religione vacuatae; sed cum ad Dominum venerunt, factae sunt ejus, quae jam nihil indigeant, sed rationabili ac pleno lumine compleantur. Haec habitabunt in Ecclesia, cum verae religionis cultum, ipso miserante, perceperim. Iterumque quae sint ista animalia consequenter exponitur; dicit enim: Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Parasti significat praedestinatos, qui ab origine mundi, ipso miserante, praeparati sunt. In dulcedine tua, non saeculi hujus ubi amara patiuntur, sed in illa suavitate in qua pauperes Dei reges ditissimos antecellunt.