Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.17.14
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 13. Dominus dabit verbum evangelizantibus virtutes multas [ms. A., virtute multa]. Versus istius ordo talis est: Dominus dabit virtutes multas evangelizantibus verbum. Dedit enim virtutes multas apostolis, qui verbum ejus veneranda confessione praedicabant, quando eis languentium turbas sanare concessum est. Nam ipsum quoque Evangelium multarum constat esse virtutum. Quid enim fortius quam animas salvare, quae errorum suorum vitiis poterant interire? sicut Jacobus apostolus dicit: Scire debet quis, quia qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvat animam ejus, et operit multitudinem delictorum (Jac. V, 20).