Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.18.23
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 21. Tu enim scis improperium meum, confusionem et verecundiam meam; in conspectu tuo sunt omnes tribulantes me. Improperium, confusionem et verecundiam pro humano genere sic suscepit Dominus Salvator, ut mortem. Non enim ista pro suo reatu sustinuit, sed omnia haec innocens pertulit, ut nos bonus Magister in talibus rebus positos exemplo suae patientiae miseratus instrueret. Improperium quippe pertulit, quando dicebant Judaei: Blasphemavil, quid adhuc egemus testibus (Matth. XXVI, 65)? Confusionem, cum plebs insana Judaeorum clamaret: Alios salvos fecit, seipsum salvum facere non potest (Idem, XXVII, 42). Verecundiam, quando alapis flagellisque caedebatur, et Pontio Pilato immaculatus Agnus tanquam reus traditus est. Sequitur, in eo spectu tuo sunt omnes qui tribulant me; scilicet qui talia faciebant, ante conspectum Divinitatis erant jam positi, quamvis ad tempus judicii adhuc non viderentur adducti. Hoc ad invidiam pertinet excitandam, ut nefarium scelus praesente Majestate committerent.