Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.18.24
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 22. Improperium exspectavit cor meum, et miseriam; et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et consolantem me, et non inveni. Improperium et miseriam exspectavit cor ejus, quando iniquitates Judaeorum, et diversa quae passus est, pro sua voluntate sustinuit, et consideratione humani periculi passionem suam benignus excepit, sicut in Evangelio tegitur: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum (Luc. XXII, 15). Aliter enim illa crucifixio provenire non potuit, nisi illius desiderium fuisset; contra cujus desiderium voluntatemque Judaeorum insania minime praevalere potuisset. Sequitur, et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit. Si passionem Domini quaeras, et discipulos ejus contristatos invenies quando traditus est Pilato, et multos alios fidelium quando ducebatur ad crucem. Sed hic non istam contristationem fidelium debemus accipere, quando illi eam modis omnibus habuerunt, pro qua Petrus audivit: Redi retro, Satanas (Marc. VIII, 33): sed hic magis persecutorum tristitiam debemus advertere, quam indevotae mentes concorditer respuerunt, quando laeti scelus suum videbantur implere; pro quibus etiam Dominus in Passione positus exorabat dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34), in illorum enim tristitia socium non habuit, quos scelus peragere obstinata mente cernebat. Adjecit, et consolantem me, ei non inveni. Doctores sanctos ille populus consolatur, in quo praedicationum verba proficiunt. Sed quia Judaeorum pertinacia resistebat Domino Salvatori, juste dicit non se invenisse qui ejus animum consolaretur.