Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.18.25
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 23. Et dederunt in istam, meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Iste versus est qui consummavit venerandam Domini passionem; Matthaeus enim refert (Cap. XXVII, 34), cum Dominus dixisset, Sitio, oblatum illi fel cum aceto permixtum; ut revera facta Judaeorum amaritudo potionis ipsius et austeritas indicaret. Ille enim dixit, Sitio, quia fidem in ipsis desideratam non poterat invenire. Isti obtulerunt amarissimos mores suos, qui nulla compunctione conversi sunt.