Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.18.38
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 36. Laudent eum coeli et terra, mare et omnia quae in eis sunt. Datur magnarum rerum brevis et absoluta sententia, ut in coeli commemoratione omnia eum debeant laudare coelestia, terra quoque terrestria, maris universa natantia. Et ut fieret perfecta conclusio, dictum est, et omnia quae in eis sunt. Sic ad Domini laudes invitatur quidquid creaturarum esse cognoscitur; sic et Apostolus complectitur dicens: Ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 10)