Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.18.39
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 37. Quoniam Deus salvam faciet Sion, et aedificabuntur civitates Judae; et inhabitabunt ibit et haereditate acquirent eam. Quale opus sit Domini in Ecclesiae suae constructione, ex laudum ipsarum magnitudine potenter advertitur, quando coelum, terra, mare, et omnia quae in eis sunt, laudare Dominum commonentur, quia salvam faciei Sion, quae hic multis persecutionibus, multis fatigatur angustiis: Sion enim Jerosolymitano templo cohaeret, parvus omnino colliculus, sed nominis qualitate grandescens; significat enim speculationem, qua sola respicitur Deus, in qua diriguntur corda fidelium, et omnium creaturarum rationabilium una felicitas, si Dominum contemplentur auctorem. AEdificatae sunt enim civitates Judae, quando Ecclesia catholica per humilitatem piam toto orbe diffusa est. Non enim in aedificiis parietum gaudet Dominus, qui sunt utique vetustate perituri; sed fidelium devotione, hoc est lapidibus vivis, unde Jerusalem futura construitur. Et bene dictum est, civitates Judae, id est Domini Salvatoris, qui ex origine Judae carnis propagatione descendit; sicut de ipso legitur: Vicit Leo de tribu Jude (Apoc. V, 3). Sed ne tantum civitates, non etiam habitationes futuras adverteres, dicit, et inhabitabunt ibi; quod est proprie fidelium inhabitare, ubi constanter mentis puritate versantur. Hanc autem Ecclesiam hic habitant Christiani. Haereditate vero acquirent eam, quando ad Jerusalem illam aeternam Domini miseratione pervenerint. Haereditas enim ipsa est quae, sicut jam dictum est, non morte, sed testatore in aeternum vivente praestabitur.