Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.20.14
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 12. Deus, ne elongeris a me; Deus meus, in adjutorium meum respice. Humana putat infirmitas elongare Deum, quando ei venire tardat auxilium. Ille enim nec motu progreditur, nec de loco ad locum transfertur; sed omnia ineffabiliter replens, universa voluntatis suae virtutibus administrat. Petit ergo ne gratia ejus ab ipso discedat, el gravioribus iniquorum exponatur insidiis. Addidit, Deus, in adjutorium meum respice. Quia se noverat affligendum, ovat ut per adjutorium Domini ei digna patientia tribuatur. Nam quem ille adjuvat, malorum contritione non deficit; sed tunc spe potius erigitur, quando tribulationum fasce praegravatur.