Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.20.15
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 13. Confundantur et deficiant detrahentes anima mea; operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi. Venit ad increpationes saluberrimas, quales catholica facere consuev it Ecclesia. Confundantur enim dicit, cum tua viderint disposita non mutari. Deficiant detrahentes animae meae, id est obloquentes inaniter, qui institutum rectum mordacibus derogationibus solent oblatrare. Admonet enim tales patientiae virtute superari, quos tantum praecepit sustinere, ut ipsi magis in suis oblocutionibus deficere videantur; quatenus saltem cessent sua nimietate fatigati, si nequeant desinere ratione convicti. Sequitur, operiantur confusione et pudore. Pulcherrimis verbis depingitur iniquorum ventura correctio. Operiantur dixit, quasi quodam velo roseo verecundiae eorum facies obtegantur; quod solet accidere his qui actiones pristinas vita meliore condemnant. Addidit, qui quaerunt mala mihi, sicut Illa mulier periclitanti Job proprio viro dicebat: Dic verbum in Deum, et morere (Job II, 9). Quod pravi solent facere suasores, qui blandimento salutis carneae occulto vulnere animas videntur impetere.