Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.20.16
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 14. Ego autem semper in te sperabo, et adjiciam super omnem laudem tuam. Decursa emendatione, quam peccatoribus deprecatus est accidere, ad suam delectationem bonumque convertitur; ut sicut illi de divina potentia desperabant, ita iste sperare se semper dicat in Domino. Quae figura dicitur syncrisis, id est collatio, quando quis meliorem causam suam quam adversarii esse demonstrat. Sequitur, et adjiciam super omnem laudem tuam. Hoc plane nisi diligentius intueamur obscurum est. Nam quamvis divinis laudibus nihil possit adjici, quando augmentum non recipi admiranda perfectio, tamen est quod ab hominibus possit nova praedicatione celebrari. Nam cum dixero Verbum Patris fecisse coelum et terram et omnia quae in eis sunt, perfecta Dominum devotione laudavi. Sed cum adjunxero incarnatum esse pro salute cunctorum, adjeci cumulum laudibus plenis. Sic enim inferiora testantur, quod ista laudis adjectio ad incarnationem omnipotentis Verbi absolute pertineat.