Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.20.18
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 16. Introibo in potentiam Domini; Domine, memorabor justitia tuae solius. Potentiam homines aestimant per negotiationes acquirere, et in hoc mundo fieri prominentes. Iste beatus, neglecto tali proposito, introire se dicit in potentiam Domini, id est ad regna coelestia, ubi revera pervenisse certa felicitas est. Introibo autem dixit, ut ostenderet Jerusalem supernam clausam perfidis, apertam esse fidelibus. Et quid ibi facturus sit subsequenter enarrat: Domine, memorabor justitiae tuae solius; illo scilicet tempore cum agnos sequestrat ab haedis, cum totos gentium populos momentanea aequitate discernit, cum impios in gehennam, fideles mittit in requiem sempiternam. Tunc enim vere memor erit justitiae solius Domini, quoniam eam et mirabilem, et singularem esse cognoscit.