Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.20.19
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 17. Deus, docuisti me a juventute mea; et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua. Juventutem diximus debere accipi ex quo coeperit homo ad divinam gratiam pervenire, quia tunc animae viribus firmus, tunc incipit esse robustus. Docuisti autem, sive ad libros pertinet divinos, sive ad infusam coelitus fidem. £t ne tantum hanc scientiam in primordiis crederes acquisitam, dicit, quod beatis mentibus solet accidere; et usque nunc, ut per spatia temporum ejus doctrina crevisse videretur. Sequitur, pronuntiabo mirabilia tua. Utique mirabilia fuerunt, ut doceretur indoctus, ut ex perfido fleret devotus, ut ex peccatore justissimus. Haec ergo se praedicaturum esse pronuntiat, quae in ipso fecerat divina clementia.