Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.20.21
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 19. Omni quae ventura est: potentiam tuam et justitiam tuam, Deus, usque in altissima. Omni qua ventura est, ad superioris versus extrema jungendum est, id est generationi. Et ne forsitan putares illis tantum denuntiandum fuisse brachium Domini, id est Dominum Christum, qui eodem tempore fuerunt, cum ille pro nobis incarnari dignatas est, addidit, qua ventura est, ut banc praedicationem usque ad finem saeculi cognosceres esse faciendam. Sequitur, potentiam tuam et justitam tuam, Deus; hic quoque reddendum est, donec annuntiem. Nam potentia ad gratiam incarnationis respicit, per quam hominem liberare dignatus est; justitia ad judicium, in quo Adam inobedienti mortem adduxisse cognoscitur. Nec moveat quod ordine praeposterato dicta sunt, cum hoc frequenter in Scripturis sanctis invenias. Usque in aliissima vero illud declarat, quia utrumque mirabile, utrumque gloriosum est, reparatum hominem per gratiam, qui prius fuerat per justitiam jure damnatus. Tendamus etiam intellectum usque in altissima, quia Deus homo sedet ad dexteram Patris, regnans cum eo et Spiritu sancio per infinita saecula saeculorum.