Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.20.22
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 20. Quae fecisti magnalia! Deus, quis similis tibi? Postquam gratiam Creatoris et justitiam ejus usque in altissima dixit esse progressam, venit ad tertiam partem, ubi hymnica exsultatione concelebrat quantam justitiam peccantibus ostenderit, et conversis iterum clementiam suae pietatis induiserit. Adam quippe inobedientem protinus paradisi voluptate privavit; latronem confitentem ad ejus amoena velociter intromisit. Haec sunt magnalia quae Dominum fecisse testatur; quoniam et ad judicandum singulariter fortis ostenditur, et ad liberandum nullus ei similis invenitur. Quae! cum admiratione legendum est, quia nullus comprehendere, nullus sufficit digne laudare. Magnalia enim a magnitudine vocitantur, quas stuporem humanis mentibus per suam videntur facere granditatem. Intulit quoque: Quis similis tibi? quia ex operibus suis cognoscitur singularis. Magnitudo siquidem facti, potentiam testatur auctoris.