Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lixii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.23.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 11. Et dixerunt: Quomodo scivit Deus: et si est scientia in Excelso? Illos quos superius reversos esse memoravit, nunc ex qua cogitatione transeant evidenter exponit; ut Domini misericordia declaretur, qui de blasphemis facit justos, et de insipientibus populi prudentes efficit ac devotos. Dubitaverunt enim sciisse Deum tot mala sceleratissimos commisisse, quibus videbant omnia mundi secunda provenire: nescientes poenas cos graviores incurrere, qui tandiu exspectati, in sua probati sunt obstinatione mansisse; sicut et nonagesimus tertius psalmus dicit dc talibus: Et dixerunt: Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob (Psal. XCIII, 7). Sequitur, et st est scientia in Excelso? Blasphemus iste sensus est, et in insipienti voluntate conceptus, dubitasse scientiam esse In eo qui sapientiam humano donat ingenio, qui et angelos ipsos, et potestates coelorum providentiae luce locupletat. Scitus enim dictus est, quasi scire citus. Unde supra memoratus psalmus dicit: Qui plantavit aurem non audiet, qui finxit oculum non considerat, qui corripit gentes non arguet (Ibid. ,9)?