Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lixii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.23.14
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 12. Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Proditum est quod insipientium corda fatigabat, quorum ratiocinatio est sine ratione, tractatus sine consilio, cogitatio sine sapore; ut ideo non putaret Deum sciisse quod agitur, quia peccatores divitias possidebant; quasi illis justis ac fidelibus talia sit pollicitus, et non magis pauperes in mundo esse voluit, quibus coelorum regna promisit.