Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lixii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.23.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Sicut diximus, Asaph ex typo Synagogae per totum loquitur psalmum. In prima parte zelasse se dicit felicitatem mundi, pacem contuens peccatorum: admirans cur inimicis Dei et paganis prosperitas tanta provenerit, ut os suum usque ad coelum extollere viderentur. Secunda parte reversurum dicit populum suum ad salubre consilium, et pristinae cogitationis erubescere pravitatem, donec ultima impiorum iatelligere atque conspicere mereatur. Tertia parte, propter dolos suos mala impiis provenire testatur, quia sanctos viros felicitate sua scandalizare vide· bantur, se tamen beneficio Domini de his malis asserit esse liberatum. Quarta dicit, quomodo ad perfectum intellectum, Domino miserante, pervenerit.