Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lixii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.23.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde [ed. ,rectis corde] Recordatus Asaph, quoniam istius saeculi felicibus invidisset, et usque ad nimiam tristitiam inde pervenerit, quia Dominus peccatores in hoc saeculo florere pateretur, se ipse condemnans eructavit veram suavemque sententiam, dicens: Bonum esse Deum, sed his qui recto sunt corde, id est qui opera ejus studio pietatis intelligunt. Unde advertitur pravis distortisque mortalibus dispositionem ejus sacrilegis cogitationibus displicere. Sic sanis oculis serenissimus sol refulget, econtra obscurus videtur illis quorum lumina infirmitate detinentur.