Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lixii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.23.20
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 18. Verumtamen propter dolos posuisti eis mala; dejecisti eos dum allevarentur, Asaph venit ad tertium membrum, ubi peccatorum commemorat ultiones, quas superius eis dixerat in futurum graviter infligendas. Et ne omnino in mundo mali putarentur immunes, aut scelera sua crederentur habere modis omnibus impunita, dicit: Posuisti eis mala. ut quamvis mundana felicitate poliantur, reatum in sc gestent» qui non potest deserere omnino criminosos. Nam tales etiam hic frequenter incurrunt ruinas, quas eorum vel suspicio non habebat. Sequitur, dejecisti eos dum allevarentur. Dejecisti dum dicit, ex alto significavit elisos. Et ut hoc intelligeres, addidit, dum allevarentur, id est, dum in cothurnum superbiae amplitudine ruinosa conscenderent. Et perpende quia ipsum tempus elevationis significat quod ruinae. Non enim dixit, pos quam elevati sunt; sed, dum allevarentur, quorum erigi cadere est, et sublevare demersio: quoniam ad illam summitatem tendunt, quae subita praecipitatione dissolvitur; sicut jam e! in alio psalmo dictum est: Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani: et transivi, et ecce non erat (Psal. XXXVI, 33), et reliqua.