Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lixii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.23.21
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 19. Qu modo facti sunt in desolationem! subito defecerunt; perierunt propter iniquitatem suam. Quomodo admirantis est, ut subito desolatus appireat, qui tanta felicitate pollebat. Desolatus, utique desertus ab illis rebus quae eum lanquam numerosa familia circuibant. Hoc enim contingere malis posse non dubium est, quando debitum pavendae mortis incurrunt. Sequitur, subito defecerunt. Exponit etiam quemadmodum ad desolationem pervenerint, qui prius felicia malis evenisse mirabantur. Nam quod dicit, subito defecerunt, significat repentina» mortis adventum. Et ne illos crederes communiter mori, addidit, perierunt propter iniquitatem suam: quia mali sic in hoc saeculo deficiunt, ut lamen iterum in illa damnatione perpetua clade moriantur.