Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lixii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.23.23
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 21. Quia delectatum est cor meum, et renes mei resoluti sunt. Superius prophetavit impios a regno Domini submovendos, nunc causam reddit quia per ipsos factum fuerat, ut cor ejus noxia delectatione mundanis felicitatibus invideret. Unde apparet gravissimum esse peccatum, quando aliquis occasionem praebuerit unde alterius conscientia polluatur; sicut nec illa res parva est, que juvante D mino bonis praestat exemplum. Addidit, et renes mei resoluti sunt. Renes frequenter diximus pro mentis constantia poni. Nam sicut isti corpus continent, ita animae stabili alem el illa custodit. Renes ergo suos dixit esse resolutos, quia mund marum rerum felicitatem incauta voluntate quaesierat.