Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lixii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.23.24
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 22. Et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi; ut jumentum factus sum apud te. Merito ad nihilum redactus fuerat, qui talibus desideriis in haerebat, ut peccatoribus invidendo, auctori suo facere videretur injuriam. Ad nihilum enim pervenit qui fructu verae intelligentiae vacuatus agnoscitur. Et boc quaque rescisse se dicit. Ipsa est enim profunda ignorantia nescire quod pecces: unde in alio psalmo dictum est: Delicta quis intelligit (Psal. XVIII, 13)? Sequitur, ut jumentum factus sum apud te. Jure se jumentum dicit, quem carnalis aemulatio quasi irrationabile animal insidebat. Apud Deum enim in vice sunt pecudum, qui ejus praeceptis resistunt, et aliud sentire volunt quam sanctis regulis continetur; sicut in alio psalmo dictum est: Nolite peri sicut equas et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI. 0).