Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lixii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.23.25
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 23. Et ego semper tecum; tenuisti manum dexteram meam. Cum dicit, Et ego semper tecum, ostendit se ab idolis alienum auctori Domino pura mente credidisse. Sed in hoc errabat, quia de peccatorum felicitate Domini judicia discernere nesciebat. Quapropter hic distinctio plena ponenda c t, quoniam est completa sententia. Sequitur, tenuisti manum dexteram meam. Dixit, tenuisti manum; et ne putares sinistram (quia et ipsa pars habet corporis manum), addidit, dexteram meam. Cujus enim haec pars a Domino tenetur, semper absolvitur atque liberatur; sicut Petro mergenti dexteram tenuit Dominus, eumque fecit elementum liquidum fixo calcare vestigio.