Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxiii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.24.18
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 16. Tu fecisti omnes terminas terra: aestatem et ver tu fecisti ea: memor esto hujus creatura tuae. Non incongrue terminos terrae dicimus omnes apostolos el prophetas. Nam sicut termini agrorum fines (ed. ,funes] distinguunt, ita el praedicatores Christi verae fidei jura custodiunt. Sequitur, aestatem et ver tu fecisti ea. Per haec tempora significat fideles diversa morum qualitate pollentes; alii enim sunt tanquam aestus fidei calore ferventes ad martyrium usque perducti; alii mansuetudine temperati tanquam ver, aequabili Domino devotione famulantes. Omnia enim et ista et talia ipse fecit, cujus gratia conceditur, quod in hominum bona voluntate monstratur. Addidit, memor esto hujus creatura tua. Reddit causam cur enumeratio illa praemissa sit; scilicet, ut qui facere consuevit magna, Judaeis quoque delinquentibus miseratus indulgent. Et ut benevolentiam pii Domini provocaret, beneficia ejus frequenter enumerat; ut memor esse dignetur eorum quos creare dignatus est.