Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxiii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.24.19
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 17. Inimicus improperavit Domino, et populus insipiens exacerbavit nomen tuum. Illorum verborum meminit, quae superius dixit: Venite, comprimamus omnes dies festos Domini a terra, etc. Inimicus utique fuit iste populus Judaeorum, qui talia dixit io Dominum, ut illi videretur exprobare cui vel ex aliqua parte gratias agere nulla potest creatura sufficere. Sequitur, et populus insipiens exacerbavit nomen tuum. Insipiens utique qui agebat indigne, ut illa patienter audiret, quae debuisset omnino refugere. Et ex hoc Dominum ad iram provocaverunt, quia non pro suis peccatis talia sibi accidisse dixerunt, sed putaverunt injustum Deum, qui quasi non merentibus dominari permittebat interitum. Consideremus igitur ordinem saluberrimum supplicantis. Sic pro culpabilibus orat. ut eorum semper confiteatur errata. Hoc si Judaei fecissent mente devota, potuerant generaliter debita vitare supplicia.