Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxiii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.24.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Israelitarum populus, qui figuram continet devotissimae Synagogae, per lotum loquitur psalmum. In prima sectione deplorat cur traditi fuerint gentibus, ita ut sanctuarium Domini inimicorum profanasset audacia, memorans quorumdam Judaeorum cor impoenitens Domini provocasse censuram; ex quibus tamen in fine saeculi convertendos esse prophetat. Secunda dicit, adventu Christi superstitiones et iniquitates hominum fuisse destructas: enumerans diversa eum fecisse magnalia, inter quae petit ut Judaeis errantibus subveniret. Tertia sectione rogat ut memor promissionum suarum ab interitu semen eripiat Abrabae, et ad ipsum ascendat superbia Ronianorum qui se immaniter (ms. A., F,, se inaniter] extulerunt. Quem psalmum sollicitis mentibus audiamus; est enim in excidii Jerosolymitani lamentatione mirabilis.