Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxiii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.24.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Utquid, Deus, repulisti in finem? iratus est furor tuus super oves gregis tui. Introducitur populus Judaeorum Deo supplicans, ut averteret ab Israeliticis quod imminebat exilium. Utquid? quaerentis est, non imputantis. Merito enim territus quaerebat cur sanctuarium Domini passurum esset nefandissimam vastitatem; timens ne, quia permissa est templi vastatio, Judaicus quoque populus funditus interiret. Nam quis jam reservari creditur, quando sanctis locis reverentia non habetur? Repulisti, abjecisti est, quasi alienos a tua defensione fecisti. In finem, hic interitum significat et captivitatem, quam Jerusalem temporibus Vespasiani atque Titi principum a Romanis legitur pertulisse. Sequitur, Iratus est furor tuus super oves gregis lui. Oves dicit populum Judaeorum, ut nominatus grex pii Pastoris misericordiam commoveret. Addidit tui, quia semper in eis temperantius vindicamus, quos aliquando nostros fuisse meminimus.