Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxiii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.24.25
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Cognovistis, auditores egregii, quam suavia sint fidelissimis viris officia pietatis: quemadmodum nolint proximos suos tristitiam sustinere, ut de futuris eorum cladibus tantis lacrymis affligimur. Haec est revera charitatis sancta perfectio praesentare futura sibi pericula, quae proximis formidantur esse ventura. Quid ageret iste de conspecta clade, quam [me, A., quando] futuram sic cognoscitur compuncto corde doluisse? Respiciamus ergo Scripturae sanctae quali sibi veritate consentiant; ut ante Asaph adhuc florentem Jerusalem deploraverit, quam post tot annos Jeremias peracta captivitate deflevit. Utrumque pium, utrumque gloriosum; sed plus iste nescio quo pacto misericors fuisse cognoscitur, qui adhuc in prosperis constitutus, amarissimo dolore noscitur esse perculsus. Quapropter considerare nos convenit, quod refulgente varietate contextus modo laetantium jubilatione, modo poenitentium gemitu, modo institutione salutari, modo lamentantium dolore, modo salutari incarnatione praedicta, modo pollicitatione praemiorum, modo terrore poenarum, modo laudibus dominicis cunctus Psalterii tenus ornatus est. Ut sicut corona suavissimis conserta floribus spiramen efficit gratiosam, ila et hic liber diversis virtutum fragrare sentiatur odoribus.