Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.25.1
Unproofread scanNot analysed yet
In finem, ne corrumpas, psalmus cantici Asaph. Verba tituli hujus, nisi ordine suo considerentur, obscura sum. Asaph (sicut saepe diximus) Synagoga significatur, id est congregatio quae credidit, non quae obstinata permansit. Nam post resurrectionem Domini confessa legimur multa millia Judaeorum, sicut inter ala testantur Actus apostolorum. Quapropter hunc populum Asaph iste nunc admonet, ne fidem suam corrumpat in finem, id est, in Dominum Salvatorem, qui ejus credulitatem accipere meruit, et fructum salutis invenit. Ista enim munera quandiu non disperguntur, manemus illaesi; quando fuerint vitiata, a conspectu Regis reddimur alieni. Psalmum cantici vero diximus esse, cupi res actuales spirituali contemplatione discernimus; quod totum in hoc psalmo, diligens lector, invenies.